Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/17

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


verum, sed declarat : non per assensionem quidquam verum est, sed per assensionem judicatur. — In viso vero ac fideli, non tam ad declarationem rerum quæ viderentur, vel ad id quo verum est, quodque ad intellectum unice pertinet, quam ad id quo animus percellitur, quodque voluntatem movet, attenderunt priores Stoici : et quamvis τὸ καταληπτόν ab ipsa assensione vel comprehensione differre suspicati sint, non id amplius curaverunt : quod contra posteriores attentissime perspexerunt.

Hanc intelligendi rationem confirmare videtur ipsius verbi significatio. — Præterquam quod, quum ipsius Zenonis doctrinam Cicero commemorat[1], nequaquam de illo viso comprehendenti quod nondum est comprehensio loquitur, teste eodem Cicerone, ideo verbo κατάληψις usus est Zeno quod animus rem vi magna apprehendere et enixe retinere videretur. Quod plane intelligitur si ideo visum, etsi per se verum est, fit comprehensibile quod ei assensio adjungi cœpta est : non intelligi potest si visum, quod per se affectio est[2] (πεῖσις, διάθεσις) jam comprehendens est. Vis activa verbi καταληπτικόν actionem voluntatis declarat. — Nec scio an, ut ex Ciceronis loco suspicari licet, posteriores verbi significationem non perverterint, et ita comprehendens esse visum censuerint ut « omnia quae essent in re comprehenderet[3] » quod a Zenonis sententia valde abhorrere videtur. Non aliter quam per ipsam assensionem definiri posse τὸ καταληπτόν obliti, doctrinam inscii adulteravere, verbis cum prioribus concinentes, re discrepantes.

Præterea scientia ipsa a Stoicis definitur comprehensio quam nulla ratio movere queat, ἀμετάπτωτος ὑπὸ λόγου, ἣντινά φασιν

  1. Ac., II, 47, 145.
  2. Plut., Plac. phil., IV, 12. — Sext., Adv. math., VII, 237.
  3. Ac., I, 11, 42.