Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Academici contra : « Nullum esso verum visum a sensu profectum, cui non appositum sit visum aliud quod ab eo nihil intersit, quodque percipi non possit », et « inter visa vera et falsa nihil ad animi assensum interesse[1] », mordicus contendebant. Porro erroribus et imbecillitate sensuum memoratis, multa esse quæ nullo modo inter se discerni possent, ut si quis in ejusdemmodi cera centum sigilla uno annulo imprimeret ; tum vinolentos, somniantes, furiosos repetebant, quibus plurima falsa ita apparent ut nequaquam a veris differant. — Refertus est liber secundus Academicorum Ciceronis his difficultatibus.

In hoc tortuosum disputandi genus non nostrum est ingredi : sed facile intelligere est Stoicos recentiores, utpote qui in hoc quotidie versarentur, a priorum institutione paulatim declinasse, et, omissa assensione, id propter quod assensionem fieri existimabant, potissimum considerasse : tum, quo pacto res se in animo signarent, potius quam quomodo animus his signatus responderet, perpendisse. — Fiebat igitur ut, adulterata penitus doctrina, objectivum potius quam subjectivum criterium requirerent. — Quam doctrinæ mutationem verborum mutatio declarat.

Πληκτική[2] scilicet dicitur esse φαντασία, ut, omissis his vocabulis ἐντετυπωμένη, ἐναπομεμαγμένη, ἐναπεσφραγισμένη, non jam quid in animo efficiatur, sed quid res oblata efficiat, respiciatur. Itaque donec τρανές, πληκτικόν fiat visum, oportet nos sensus intendere, et oculos quasi terere, et ad id quod cernitur, propius appropinquare[3] : vis nostra non in agendo, sed ad id quod in nobis agitur perspiciendum consumitur. —

  1. Cic., Ac., II, 26, 83. — 28, 90.
  2. Sext., Adv. math., VII, 257.
  3. Sext., ibid., 258.