quietamque constantiam ; in illa altera motus turbidos, tum iræ, tum cupiditatis, contrarios inimicosque rationi[1] ». — Stoici contra, ne simplicitas unitasque animi in discrimen adduceretur, principium illud inimicum rationi sustulere ; et unam eamdemque esse rationem[2] e qua omnes animi motus, appetitus perturbationesque proficiscerentur, professi sunt. — Iterum liquet quod jam animadvertimus[3], ad id ferri Stoicos ut res dissimillimas, imo contrarias, distinguant quidem verbis, re autem una complectantur, et ad unum principium redigant.
Jam vero quatenus appetitus perturbatioque a rationis fonte ducuntur, oportet ut nunquam sine mente et intelligentia fiant : quod Stoici plane professi sunt, et in iis συγκατάθεσιν semper esse declaraverunt. — Quænam sit ista assensio, quum in appetitu, tum in perturbationibus, indagabimus.
I. — Appetitus (ὁρμή) apud Stoicos appellatur motus ille animi (φορὰ ψυχῆς)[4] qua sponte sua ad aliquid fertur.
Omnibus animantibus innati ingeneratique sunt appetitus quibus quisque sibi ipsi a natura commendatur, sibique carus est[5]. — Eorum vero qui rationis sunt participes non definiri appetitus potest absque ratione. Scilicet quum apud omnes natura ipsa appetitus sint constituti, ratio autem quæ apud quosdam superadditur, quæque fit artifex eorum moderatrixque[6], nihil aliud quam ipsa natura sit, ita ut idem sit vivere secundum naturam et vivere secundum rationem, idem dicit qui rationales