Sed non nostrum est in obscuram et spinosissimam disputationem ingredi quum de hac re Galenus[1] contra Chrysippum suscepit. — Omnes Stoici ab errore perturbationes exordium ducere, ergo per συγκατάθεσιν fieri defendunt.
Quod si perturbatio nihil aliud quam error est, in promptu est dicere eam per inscientiam tantum fieri, et, ut volebat Plato, qui ab honestate deerraverit, eum ad bonas artes certe rediturum, si edoctus fuerit. Eam fuisse quorumdam Stoicorum sententiam non dubium est : Epictetus scilicet : « Πᾶσα ψυχὴ, ait, ἄκουσα στερεῖται τῆς ἀληθείας, ὡς λέγει Πλάτων... Δεῖξον... ἐναργῶς ὅτι ἐξηπάτηται, καὶ οὐ ποιήσει[2]. » — Hoc quidem reliquæ doctrinæ optime consentaneum esse fatendum nobis videtur.
Nonnulli tamen Stoicorum, iique non ignobiles, aliam sententiam defenderunt : fortasse ut iis adversariis responderent qui perturbationes prorsus ab errore differre jactarent. Certe Chrysippo Galenus exprobrat τὸ μὴ δύνασθαι διορίσαι πάθους ἀμάρτημα[3]. — Imo apud Stobæum legimus[4] : Πάντες οἱ ἐν τοῖς πάθεσιν ὄντες ἀποστρέφονται τὸν λόγον, οὐ παραπλησίως δὲ τοῖς ἐξηπατημένοις ἐν ὁτῳοῦν, ἀλλ’ ἰδιαζόντως. Οἱ μὲν γὰρ ἠπατημένοι... διδαχθέντες... ἀφίστανται τῆς κρίσεως. Οἱ δ’ἐν τοῖς πάθεσιν ὄντες κἄν μάθωσι κἄν μεταδιδαχθῶσιν ὅτι οὐ δεῖ λυπεῖσθαι ἤ φοβεῖσθαι ἤ ὄλως ἐν τοῖς πάθεσιν εἶναι τῆς ψυχῆς, ὅμως οὐκ ἀφίστανται τούτων, ἀλλ’ ἄγονται ὑπὸ τῶν παθῶν εἰς τὸ ὑπὸ τούτων κρατεῖσθαι τυραννίδος[5].
- ↑ Op. cit., lib. IV, V, VI. — Vide Baguet, op. cit., pars III, cap. cxiv, p. 304.
- ↑ Diss., I, 28, 8.
- ↑ Op. cit., 363 ; IV, 308.
- ↑ Ecl., II, 170.
- ↑ Cf. Cic., Tusc., IV, 9, 22 : « Omnium perturbationum fontem esse dicunt intemperantiam, quæ est a tota mente et a recta ratione defectio, sic aversa a præscriptione rationis ut nullo modo appetitiones animi nec regi, nec contineri queant. » — Cf. : « Perturbatio est animi motus vel rationis expers, vel rationem aspernans, vel rationi non obediens. »