Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/4

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


sibi accommodat : visum quasi vera fidelisque imago est quæ et se ipsam, et id quo facta est, declarat[1] : « Natura eam quasi normam scientiæ dedit unde postea rerum notiones in animis imprimerentur[2]. » — Verum alia ex parte animus, postquam res est significata, si minus ipsius visi, sane opinionis scientiæque artifex est : oportet ut ipse vi propria assentiatur, nedum iners remaneat. Subjectum, si verba recentioris Kantianique sermonis usurpare licet (verbaque si necesse est, ut suadet Cicero[3], fabricabimur), ab objecto (scilicet re significata) segregatum, jam sui compos, in cognoscendo suas sibi partes quodammodo vindicat. Ejus ope et opera scientia nascitur, et quamvis ad eam constituendam non ipsum per se unice valeat, illa etiam sine eo nullo modo fieri potest. — Libertas voluntasque, aliis verbis, quod Stoici plane profitentur, etiam in scientia locum obtinent.

Operæ igitur pretium est inquirere quonam id pacto fieri possit, quatenus voluntatem aditum habere in scientiam, unde plerique philosophorum, etiam recentiorum, eam acerrime depellunt, censuerint Stoici. — Quod nos in hoc opere aggrediemur.

 

Primum, de natura ipsius assensionis, quo sensu voluntariam eam, nostraque in potestate sitam esse dixerint Stoici, quæstio erit.

Tum quando jure fieri possit συγκατάθεσις, vel, ut stoice loquamur, quænam sit firma inconcussaque assensio, exquirendum videtur : quam veritatis esse criterium liquebit.

Præterea, non modo in ea parte quae ad veritatem dete -

  1. Φαντασία μὲν οὖν ἐστι πάθος ἐν τῇ ψυχῇ γινόμενον, ἐνδεικνύμενον, ἑαυτό τε καὶ τὸ πεποιηκός. (Plut., Plac. phil., IV, 12.)
  2. Cic., Ac., I, 11, 42.
  3. Ac., II, 6, 17.