Jump to content

Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/41

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Frustra Chrysippus id quod certum (vel fatale) est ab hoc quod necessarium est distinxit. Necessitatis illius logicæ, quam vult amoliri, in locum succedit alia quædam necessitas : sed non minus necessarium, etsi alio modo, est, quod certe eveniet, quam quod proposito alicui consectarium esse demonstratur : « Si quid ex æternitate verum est, ait Cicero, est id etiam certum ; si certum, etiam necessarium[1] ». — Quid nostra interest, qui agimus, logicene an aliter necessarium sit id quod agimus, si quidem nihil in ordine rerum mutare, nihil novare, nihil per nosmetipsos suscipere et perficere licet ?

Quam in hac re intricatus fuerit Chrysippus, quantumque exsudaverit ex hoc liquet quod ad vaferrimam disserendi subtilitatem et ad jocularia argumenta confugit. Chaldæos scilicet vetat dicere : « Si quis natus est oriente Canicula, is in mari non morietur », ne quæ futura sunt, eadem necessaria esse videantur ; dicere contra jubet : « Non et natus est quis oriente Canicula, et is in mari morietur[2] ».

Imo, quum admodum ab adversariis premeretur, ideo tantum aliquid nobis fieri posse videri concessit, quod res eas quæ quominus id fieret obstaturæ essent, nesciremus[3]. — Quid est aliud quam fateri esse in re necessariam quamdam et logice connexam rerum seriem, et possibilia quædam videri, non esse ?

 

Nunc ut ad alteram rationem, quæ de assensione est, veniamus, vere dici posset a nobis pendere συγκατάθεσιν, quoniam ejus natura nostra causa est, si ea diceretur natura quæ uniuscujusque nostrum propria est. Non enim ii qui liberum

  1. De Fato, X, 21.
  2. Cic., ibid., VIII, 15.
  3. Alex., De Fato, 10 ,32.