Jump to content

Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/43

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ferri audirique homines aut nequam, aut ignavos, et nocentes, et audaces qui, quum in culpa et maleficio revicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem, tanquam in aliquod fani asylum, et quæ pessime fecerunt, ea non suæ temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt[1].

Qui prorsus homines nequam aut ignavi Deos incusare non possunt, quandoquidem corruptam illam perversamque naturam a Diis immortalibus acceperunt, non ipsi perverterunt, nec quominus corrumperetur impedire potuerunt ? — Imo fatale iis erat corruptis perversisque esse, ut lapidi cylindro volvi : fatale est etiam Deos incusare, frustraque Chrysippus succenset, suasque iis querelas exprobrat.

Ceterum, si queri pergant, nihil aliud Chrysippus quod respondeat habet, nisi rem se aliter habere non potuisse : quum cuique rei contraria sit alia, fieri non potest ut, quum bonum sit, non sit malum : non enim justitia sine injuria potest cogitari, nec constantia et moderatio sine ignavia et intemperantia[2].

Frustra igitur Chrysippus res illas contrarias, libertatem fatumque conciliare conatus est : quod quidem ei Plutarchus acerrime exprobrat[3]. — Rectissime quoque de hoc Cicero videtur judicasse : « Chrysippus, inquit, tanquam arbiter honorarius medium (inter eos qui omnia fato fieri censerent, et eos quibus sine ullo fato esse animorum motus voluntarios placet) ferire voluit : sed applicat se ad eos potius qui necessitate motus animorum liberatos volunt. Dum autem verbis utitur suis, delabitur in eas difficultates ut necessilatem fati confirmet invitus[4]. »

  1. Ibid.
  2. Εἶναι καὶ τὴν κακίαν ὑπαρκτὴν διὰ τὸ ἀντικεῖσθαι τῇ ἀρετῇ. (Diog., VII, 91.) — Gell. Noct. Att., VI, 1.
  3. Stoic. rep., XLVI.
  4. De Fato, XVII, 39.