animum paulisper moveri, et contrahi, et (vultum) pallescere necessum est, non opinione alicujus mali percepta, sed quibusdam motibus rapidis et inconsultis officium mentis atque rationis prævertentibus... Insipiens, qualia sibi esse primo animi sui pulsu visa sunt sæva et aspera, talia esse vera putat, et... sua quoque assensione approbat, καὶ προσεπιδοξάζει... Sapiens autem quum breviter et strictim colore atque vultu motus est, οὐ συγκατατίθεται, sed statum vigoremque sententiæ suæ retinet, quam de hujusmodi visis semper habuit, ut de minime metuendis, sed fronte falsa et formidine inani territantibus[1]. »
Innumerabiles denique sunt loci ubi Epictetus, aliique, δόγματα, ὑπολήψεις, κρίσεις[2], quæ omnia non sine assensione fiunt, ἐφ’ ἡμῖν esse dictitavere. Ceterum usum visorum (τὸ φαντασίαις χρῆσθαι) a nostra voluntate pendere, totius moralis Stoicorum philosophiæ principium fonsque est[3].
Ex his locis, præcipue Sexti Empirici et A. Gellii, liquet Stoicos, quum voluntariam liberamque esse assensionem docerent, observando quod in unoquoque nostrum fit, resque ipsas, absque omni aliena consideratione, perspiciendo, ad eam doctrinam pervenisse.
Atqui sæpenumero, et fieri debere, et voluntariam esse assensionem ita demonstratur, ut ea doctrina non per se ipsam comprobari, sed ideo tantum defendi videatur quod morali disciplinæ arcte cohæret. Apud Ciceronem scilicet : « Eum qui assensum tollit, omnem actionem tollere e vita[4] », stoicus dicit. Sic etiam : « Sublata assensione omnem et motum animorum et actionem rerum sustulerunt[5] ». Imo vero idem stoi -