Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/20

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IAMBLICHUS


telligentiae, voluntatisque efficaci admodum et perpetuo. Ideoque sine labore regunt quod ex ordine semper constante evidenter apparet. ita vero affectis diis separatis coniuncti sunt potius quam corporibus.

Regimen circa coelos non possunt deos ab intelligentiae intentione distrahere cum eo potentius faciliusque regant, quo illic attentius speculatur. ex hoc enim procedit et illud. idem quoque nostris accideret animalibus, si causam suam contemplarentur, unde est et vegetandi facultas.

Confirmatio Superiorum


MEns divina per ideas suas deorum caelestium animas procreat atque per eas caelestia corpora et utraque sibi coniuncta perpetuo retinet.

Dii mundani, qui et intellectuales species nominantur, inter se uniti sunt, tum quia cuncti idem exemplar, in quo sunt species intelligibiles contuentur, tum quia exemplar, illud in quolibet deo mundano viget ubique totum.

Non spatium, non subiecta diversa prohibent, quin quaelibet essentiae incorporeae ubique sibi invicem insint.

Dii mundani in se invicem sunt, suisque ideis, tum quia sunt ab uno et referuntur ad unum, tum quia divina unitas ubique praevalens unit eos, tum quia procedunt inter se et convertuntur, mutuoque accipiunt.

In compositis naturalibus unitas adventitia est dependens a superioribus et a multitudine vincitur. In formis seperabilibus unitas superat multitudinem, et in diis adeo superat ut illorum esse fit unitas quaedam, dico autem quaedam, quia primum principium est ipsa simpliciter unitas. Cum igitur unitas in diis intrinsecus ita praevaleat merito a prioribus exuberat insequentes. Ita ut hi in illorum unitate consistant qua unitate quasi omnibus coniuncti cuncti sunt unum actu quodam, sicut corpora inter se potentia quadam materiali sunt unum.

Dii coelestes invisibilibus diis penitus sunt uniti, tum quia coelestes animae sunt extra corpora, tum quia dii superiores id est ideae unitatem infinitam habent prout omnes sunt in quolibet, per quam unitatem sibi et inter se deos sequentes uniunt. Cum enim omnes dii definiantur per unitatem, una coniunctis unitas dilatatur in omnes, per quam sunt unum actu cunctorum uno ad unum prorsus obiectum. et principium atque finem, in eodem omnes puncto simul atque momento.

De providentia, et de diis atque daemonibus


DEorum providentia universalis est, Daemonum vero particularis. Deus primus dat omnibus omnia, dii sequentes omnibus aliqua largiuntur. Daemones atque animae aliquibus solum et aliqua tantum.

Sunt dii invisibiles sunt et in coelo visibiles, sunt et daemones. dii quidem in coelo conspicui in ipsa unione ad deos occultos existunt. daemones autem longe ab illis distant velut, a contemplatoribus