Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/30

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IAMBLICHUS


cipue praebens veritatem, qua opus est vaticinio et in primis essentiam, causamque eorum quae fiunt optinens in se ipsa. a quibus necessario procedit, perpetua praesagii consecutio.

Porphyrius ait, quando dormimus aliquando prasentire futura, absque ulla praesentis status animadversione, etiam si in extasin minime concitemur. Volens arbitror non tam externo influxu. tunc divinitus influente quam ex ipsa natura animae. mentisque praesagire, Iamblichus ait somnia quae humanis proveniunt causis sive per naturam nostram, sive per affectus et cogitationes, et actus, raro admodum et obscure nimium, et saepius casu quodam attingere verum.

De somniis


SOmnia quandoque incitantur in nobis ab innatis intelligentiis rationibusve vel ab imaginationibus curisque diurnis, quae aliquando verum assecuntur plurimum vero falluntur atque haec humanis principiis oriuntur, dormientibusque contingunt vigiliae nihil habentibus.

Somnia vero missa divinitus non ita contingunt, sed veniunt vel inter vigiliam atque somnum vel inter somnum atque vigiliam, vel in ipsa vigilia. Tunc breves audiuntur voces: quid agendum sit admonentes· et aliquando spiritus quidam non corpulentus non tractabilis, se iacentibus circumfundit. Qui tamen non perspicitur: sed alio quodam sensu et animadversione quae in consensu percipitur impetu quodam ingrediens. et se undique circumfundens absque contactu, atque mirifice passiones animi corporisque expellit. aliquando vero lumen sincerum quietumque fulget. sub quo visus clauditur anima patens. Sed alii sensus interim pervigiles sunt persentiuntque quomodo dii in lumine se ostendunt, et quae illi locuntur aguntque continuata animadversione percipiunt. perfectius vero id totum discernitur, quando visus quoque perspicit, atque intellectus corroboratus quae fiunt assequitur, et qui spectant similiter commoventur.

Tanta tamque differentia qualia diximus, non sunt humana. contingunt vero quando somnus noster est gravedo quaedam capitis, vel inclinatio: et occupatio visus, vel medium quiddam inter vigiliam atque somnum, vel excitatio subita vel ipsa vigilia. Quae omnia divina sunt ad deos suscipiendos idonea divinitusque mictunt. atqui talia quaedam praecedunt quasi apparitionis divinae partes.

Somnia humanis causis procedentia defectus patiuntur duos. Nam et in ipso somno omnino dormientibus accidunt, et nos tunc non distincte vel plene animadvertimus aut quae occurrunt, aut statum ibi nostrum.

Quando vero divinitus mictuntur somnia, neque revera dormimus, et assequimur animadvertimusque clarius quam consueverimus vigilantes. Ideoque in eiusmodi somniis maxime ponitur vaticinium. Anima duplicem habet vitam, unam quidem simul cum corpore, alteram vero ab omni corpore separabilem. quando vigilamus utimur