Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/48

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IAMBLICHUS


coniectabat affectionem quandam nostrae naturae vel corporalem, vel animalem ad vaticinium conferre praecipue, ex eo quod qui advocabant in hominem vaticinium, gestabant lapillos quodam atque herba, ligabantque nodos sacros, iterumque ligata solvebant. mutabant quoque proposita in eis, qui talia ab illis acceperant, et ex malismeliora reddebant. Sed Iamblichus observationes effectusque eiusmodi retorquet in coniecturam. quod inspiratio vaticinii forinsecus desuperque proveniat. Talia enim certis numinibus consentanea cum adhibentur nobis ad eorum inspirationem suscipiendam nos accomodant. Porphyrius ait, non esse contemnendam artem quae ex certis vaporibus ad ignem sub opportunis stellarum influxibus facit deorum idola in aere protinus apparentia, similia quodammodo diis, et habentia similem aliquam efficaciam. Iamblichus ait, haec idola parvipendi a sacerdotibus, qui veras deorum species perviderunt. neque posse excellens aliquod bonum reperiri in eo quod pululat ex materia formisque in ea. formarumque eiusmodi viribus, et arte simul humana. Nam quod fit ab homine est deterius homine, et quod fit ita, ut idolum est adumbratio quaedam apparens potiusquam existens, ac dum fit protinus evanescens, nequae fit arte opificia, quae veras essentias fabricat, sed imitatoria potius quae essentiarum reddit imagines.

Profecto deus mundi opifex non per coelestes motus non particularem materiam non per potentias ita divisas fabricat omnia, sed intelligentiis voluntatibusque et immaterialibus speciebus, ac per animam sempiternam super mundanam, simul atque mundanam mundos efficit.

Factor quidem eiusmodi idolorum dicitur per stellas efficere non tamen eo modo per ipsas efficit stellas quo forte videtur. cum enim innumerae sint in diis coelestibus vires, omnium infima est potentia naturalis.

In ipsa potentia deorum coelestium naturali sunt rationes, tum seminales id est formarum generativae(?) tum aliae quaedam immobiles seminalibus praecedentes ibidem id est cohordinativae(?) formarum. utrarumque igitur rationum acutoritas generationem universam praecedit, post eas sunt in coproribus coelestibus, qualitates, vire, motus, atque ex eis defluxus dominantes sub rationibus toti rerum mundanarum exordinationi. infima vero potestas coelestium, quas dixi virum generationem terrenorum ducit.

Multae artes, ut medicina gymnastica, agricultura, quaecumque videlicet in operatione sua communicant cum operatione naturae utuntur qualitatibus viribusque per defluxus coelestes ad inferiora traiectis, atqui et idoloficus ipse trahit a coelestibus defluxibus portionem aliquam genitalem quamvis exiguam. atque debilem. Non enim utitur ipsis coelorum motibus aut