Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/58

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IAMBLICHUS


permutationem ex generabilibus nullam capiunt. Nun quid ergo natura deorum a vaporibus eiusmodi foedari potest. quae vapores materiales, uno (ut ita dicam) ictu propulsat. Talia ergo non superis noxia sunt, sed nobis haec enim dividua materialiaque et cognata obis, aliquid erga similia commune habent in passione vel actione: sed adversus coelestia divinaque in alio genere essentiae posita diversisque naturis viribusque praedita et excedentia prorsus, agere quicquam et communicare non possunt.

Quae ratio sacrificiorum. quae utilitas


POrphyrius offerri sacrificia diis hac ratione putat ut eos veneremur eiusmodi donis, ut maiores saepe solemus, atque etiam ut pro bonis acceptis divinitus ita gratiam referamus, pro bonis bona reddentes. Iamblichus causam eiusmodi ductum inquit ex communi hominum ad homines consuetudine neque convenire naturae deorum mores humanso supra modum exsupernati. Maximam vero sacrificiorum efficaciam tales modi declarationesque sacrificiorum non omnino demonstrant. Efficaciam inquam, sine qua non liberamur a peste, fame, penuria, nec impetramus opporunos hymbres, immo et per quam purificationem quoque perfectionemque consequimur animorum, et ab hac generationis provincia libertatem. Itaque aliquis ex assignatione tua non multum approbabit hos modo, quasi tu dignam causam ad effectus eorum assignaveris. Ac si forte probaverit, accipiet profecto secundo eos loco quasi consequentes, et modo secundario coaptatos, primis antiquissimisque operum eiusmodi causis. desidernmus itaque rationem, ob quam sacrificia efficaciam ad res efficiendas habeant. Et unde coaptentur diis praecipuis eorum quae fiunt causis, atque principiis.

Dicet aliquis quia mundus sit animal unum, habeatque unam eandemque ubique vitam, ideo communionem ipsam virium consimilium, vel etiam distantiam dissimilium, aut certe aptitudinem quandam agentis ad patiens commovere similia, aptaque eodem modo, dum videlicet discurrit secundum compassionem unam etiam a remotissimo ad remotissimum, tanquam haec quoque sint proxima. Nam inter haec quoque ipsa vitae communio est aequalis assignatio eiusmodi, verum quidem dicit, et quod ad sacrificia necessario sequitur. Non tamen verus sacrificiorum modus ita monstratur. Ipsa nanque deorum essentia, nec in natura nec in necessitatibus naturalibus posita est, obquam obligationem ex passionibus naturalibus eoexcitetur, vel per totam naturam ex-