IAMBLICHUS
quidem et quae tanquam in uno animali secundum aptitudinem vel compassionem vel repassionem invicem commoventur accipimus velut simpliciter subiecta et consequentia servientiaque causae efficaciae in sacrificiis apparentis. Daemonia vero divinasque circa terram mundumque potentias acceptamus, tanquam proximos ordini nostro praefectos. potissimas vero efficacium sacrificiorum causas competere iudicamus. perfectissimis, opificiisque potestatibus. Quoniam vero summae illae opificiae potestates in se omnes ordine causas comlectuntur, ideo una cum his commoveri simul uno quodam ictu cunctas efficientes causas arbitramur.
Quoniam in sacrificio perfecto commoventur una cum causis summis opificiisque causae ordine consequentes, tunc ex cunctis communis utilitas provenit in generatione totam. Aliquando quidem per civitates populosque gentesque omnigenas, vel maiores his vel minores circunscripiones. Aliquando vero per domos vel hominem unumquenque bona contingunt, abunde benefia voluntate, superis largientibus non passione distributionem suam exhibentibus sed impassibili mente iudicantibus esse dandum secundum proprietatem familiaritatemque atque cognationem. Una quadam interim amicitia quae continet omnia hanc colligationem per ineffabilem communionem quandam conficiente, haec utique veriora sunt magisque deorum essentiam potentiamque participant, quam quae tu suspicaris scilicet nidoribus animalium in sacrificio superos potissimum inescari. Si quo enim corpore daemones involvuntur, quod quidam sacrificiis nutriri putant, illud certe immutabile est, et impassibile, lucidumque nec indigum, adeo ut nihil effluat inde nihilque necessarium sit influere. Atqui et si forte fuerit necessarium quidnam necesse est per sacrificia id influere. Cum mundus et aer in ipso indeficientem ex terrrenis exalationem habeat undique circunfusam Iam vero si corpora daemonum effluant, sacrificia tamen non aquae portione restituent, nec quantitatem inter excessum defectumque daemonibus naturalem, proportionemque similem conservabunt denique cum mundi faber animalibus omnibus terrenis atque marinis abundantem paratumque tribuerit nutrimentum, nunquid superiores homine nutrimento deseruit? et cum viventibus aliis statuerit alimenta quotidiana eorumdem opera copiose parati. Cur daemonibus solis adventitium voluit(!) alimentum ab hominibus adhiberi. Atqui si forte nos nutritionem eiusmodi negligamus exuritura sunt et peritura corpora superorum. Proinde si non daemones nutriremus, etiam genera-