Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/62

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IAMBLICHUS


patet ascensus. hi igitur communionem quandam ad materiam habent quatenus e‹t?› praesident, atque incubant. iidem quoque iis quae fiunt circa materiam dominantur. ut divisioni percussioni repercutienti, mutationi generationi, corruptioni, corporibus materialibus omnibus. Siquis igitur hos rite vult colere, nimirum pro natura eorum atque principatu cultum adhibere debet materialibus inquam materialem. sic enim ad eos totos, per tota nos toti in familiaritatem propriam perducemur cognationemque ipsis in cultu congruam adhibebimus corpora igitur vita privata, et animalium caedes destructu corporum mutatioque multiformis, atque corruptio et omnino proiectio materiae praecedentis materialibus diis congruit. Non quidem ipsis propter se ipsos, sed propter materiam cui praesunt. Et si enim ab hac maxime separati sint, simul tamen huic adsunt. ac si materiam in potestate immateriali continent, attamen una cum hac existunt. Iam vero gubernata gubernatoribus non sunt aliena. similiter exornatoribus exornata. Quin etiam utentibus quae subministrant, tanquam instrumenta facile proportionibus coaptantur. quapropter immaterialibus quidem diis, materiam in sacrificiis adhibere est alienam. materialibus autem omnibus est admodum consentaneum.

Operepraetium est ad haec insuper geminum vitae nostrae habitum cogitare. Aliquando quidem animus toti nos efficimur poniti extra corpus et elevati mente, una cum totis immaterialibus diis per sublimia nos attollimus aliquando vero terreno corpore colligamur, sumusque corporei, materia videlicet comprehensi similiter duplex erit cultus divini ratio, una quidem erit simplex incorporea ab omni generatione sincera. sinceris competens animalibus. Altera vero plena corporibus et actione prorsus materili conveniens animalibus nondum puris, nec dum ab omni generatione purgatis. sacrificiorum ergo species duae sunt, purissima quidem sacrificia hominum sunt summopere purgatorum Quod quidem raro convenit uni, vel admodum paucissimis, ut inquit heraclitus sacrificia vero materialia, et quae immutatione versantur animalibus adhuc occupatis corpore competunt. civitatibus ergo nondum purgatis genitali sorte contubernioque corporeo nisi eiusmodi sacrificia dederis, ab utrisque pariter aberrabis ab immaterialibus simulatque materialibus bonis. Illa quidem non possunt accipere his autem proprium consentaneumque non offerunt. Accedit ad haec, quod unusquisque qua ratione est non qua non est agere debet essentiae curam· Non oportet igitur hanc praevaricari propriam colentis mensuram, atque naturam. complexionem quoque proprie coaptatam inter curantes homines potentiasque curatas, electuram iudicio convenientem sibi culturae modum. Nam complexio eiusmodi immaterialiter temperata