IAMBLICHUS
DE MYSTERIIS
prohibet superiora lumen suum ad inferiora diffundere. Neque igitur materiam permittunt expertem fore superiorum. Quapropter quantumcuncque materiae perfectum et purum est, atque deiforme ad deorum susceptionem non est ineptum. Nam cum oportuerit etiam terrena nullo modo divinae(?) communionis expertia fore, ipsa quoque terra divinam quandam portionem in se sortemve suscepit ad capiendos deos sufficientem.
Haec igitur sacrorum sapientia contemplata atque ita secundum conguentiam(?). competentia unicuique deorum susceptacula diligenter inveniens, saepe componit in unum lapides, herbas, animalia, aromata, aliaque similia, sacra, et perfecta, et deiformia. Atque subinde ab his omnibus susceptaculum purum integrumque fabricat. Neque enim fas est omnem materiam detestari, sed solam, quae a diis fuerit aliena. Propriam vero ad illos decet eligere utpote quae consentire possit, atque conferre ad deorum aedificia, statuarum(?) fundamenta sacrificiorum opera. Neque enim aliter terrenis locis et hominibus hic habitantibus possessio portiove ulla ex divinis contingere potest, nisi tale quiddam prius iactum fuerit fundamentum.
Archanis sermonibus credendum est testantibus ex deis per beata sprectacula quandam traditam fuisse materiam· haec igitur illis ipsis tradenti est cognata. Talis ergo materiae sacrificium deos excitat, ut se demonstrent, atque ad comprehensionem eos protinus advocat, et praesentes capit, et perfecte demonstrat. Eadem aliquis perdiscere potest etiam ab ipsa quae secundum loca distributio divinitus est effecta, atque ab ipsa praefectura, quae per res singulas est divisa. Quaecuncque secundum diversos ordines, sive maiores, sive minores, passim sortes eiusmodi nacta fuit. Constat enim deis locorum quorundam rectoribus, sacrificium ex eisdem rebus quae nascuntur ibidem, forte admodum consentaneum, et gubernatoribus gubernata et quae ad ea pertinent placitura, effectoribus et grata semper sunt opera sua potissimum. Et qui primo aliqua procreant, talia rursus habent inprimis accepta sive igitur animalia quaedam, sive plantae, sive alia quae visa superis dispensantur, simul et praefecturam sub eis nacta sunt. et communionem nobis conciliant cum superis individuam.
Horum ergo nonnulla quatenus conservantur, atque tenentur, augent, tenentium ad deos familiarem proprietatem quotcunque videlicet ex eo quod, integra maneant, vim communionis inter homines deosque conservant. Talia sunt quaedam apud aegyptios animalia et ubique sacer homo, qaedam vero mactata combustaque familiaritatem efficiunt clariorem, quotcumque videlicet resolutionem in priorum elementorum principium, efficiunt cognationem, causis superorum,