IAMBLICHUS
non admittat ad solutionis officium scilicet mundanos simul, atque super mundanos, saltem per supermundanos fiet quandoque solutio.
Verum haec in tractatu deorum diligentius declarantur. Qui nam dii potissimum sint ad supera reductores et quo revocent quibus ve potentiis, et qua ratione fatum solvant, et per quos precipue redditus sacrorum operatione peractos. et quis ordo mundanae naturae et quo pacto intellectualis actio consumata huic ordine dominetur. quamobrem quod tu ex homeri versibus adduxisti scilicet deos esse flexibiles dictu nephas esse censemus. legibus nanque sinceris intellectualibusque iamdiu definita sunt sancta religionis opera atque ordine potentiaque maiore deteriora solvuntur. et quatenus nos in sortem traducimur meliorem, eatenus a deterioribus fit discessus, nec propterea contingit aliquid praeter regulam ab initio constitutam adeo ut dii flectantur propter sacrificium cultumque posterius actum sed a primo descensu deus animas ea conditione demisit, ut ad eum iterum revertantur. Neque inter se repugnant adscensus animarum, atque descensus. sicut enim in universo intellectuali, una cum essentia generatio. immo et hoc totum recte connectitur, sic et in animarum dispositione, una cum earum circa generationem cura solutio quoque a generatione consentit.
[LIBER 9]
De suo cuique daemone
QUaerebat post haec multa Porphyrius de suo cuique daemone. respondet ad haec Iamblichus ita. Duplex est tractatus de daemone unicuique proprio. Alter quidem sacer, sive deificus. Alter artificiosus. Ille daemone a superis causis invocat. hic a circuitibus, qui in generatione versantur. Ille quidem exporatione uniuscuiusque(?) geniturae non utitur· hic talia diligenter explorat. Ille universalis super naturam, hic particularius secundum naturam daemonem colit, et curat. Cum igitur haec ita se habeant, absurde tu mihi videris(?) culturam perfectiorem ad humanam admodum transtulisse, et in hac duntaxat quaestiones tuas exercuisse. Propterea ubi naturali tantum via quaeris colis ve daemonem videris, et eiusmodi viae exivam(?) quandam particulam accepisse. Consueverunt enim qui circa naturam artificiose perquirunt, et operantur, ordinate vocare daemonem a decanis id est facientibus. Atque ab influxuum dispensatoribus imaginibus coeli, stelisque soleque, et luna. Item a polis totisque elementis atque mundo. Tu vero non recte brevissimam horum partem seligens scilicet ipsum genitalis figurae dominum, de hoc duntaxat quaestiones inducis, et hac in parte hoc uno supposito perscrutaris, quo nam pacto dominus ipse figurae daemonem tribuat. Atque secundum quam, et qualem vitam vel potentiam, vel influxuum ab illo nobis influat. ubi prorsus in genituraae exploreaitone moraris praescru-