Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/82

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IAMBLICHUS


etiam astronomiae comprehendi non posse, ne dum astrologiae, et multas esse illis dissensiones, et a multis impugnari. Respondet Iamblichus divinum vaticinium potest docere naturam, et effectum astrorum sine arte. Astronomia et aliae artes quondam diis datae longo tempore humanis opinionibus confunduntur exiguumque divinitatis, et veritatis denique retinent. in asstronomia est aliquid veri, quamvis exiguum quod patet per effectus stellarum inter se ex mensura provenientes in coelo, sicut praedictum est de eclipsi solis et lunae et aspectibus planetarum. Regulae mensurarum, magnitudinem, distantiarum, progressionum, cometarum, atque similium diu apud caldaeos, et apud nos observatae restantur astronomiae scientiam esse veram.

Porphyrius dicit dominum figurae, vel dominos si plures sint deprehendi non posse est iudicio astronomorum et astrologorum, sed inde proprium daemonem esse quaerendum‹.› Iamblichus dicit astrologos dare regulas, alios scilicet quinque alios pauciores alios plures ad inveniendos, vel discernendos dominos figurarum. Non dicit inquam haberi regulas, et inveniri atque discerni, sed ita putari, et tradi ab illis contra dicta Porphyrii. Quidnam prohibet figu‹r›ae dominum atque daemonem per astrologiam quidem difficile inveniri. facillime vero per divinum vaticinium atque sacrificia. Neque putandum est daemonem a solo figurae domino tribui. Sunt enim plura hoc eius et antiquiora principia. Neque humanis artibus, sed divinis proprium daemonem possumus invenire. proprius cuique daemon non a particulari quodam coeli elementorumve dispositione distribuitur, sed a tota mundi dispositione, quando descendit anima regnante spsique daemonem, certum accomodante executorem vitae quam elegerit anima, hic eam conciliat corpori, vitam corpori communicatam curat. vitam animae propriam dirigit, cogitationi assidue principia exhibet, nosque agimus talia, qualia hic adducit in mentem, eatenusque nos gubernat, quo ad sacris perfecti dominum pro daemone commutemus. Tunc daemon deo cedens, vel vacat ab opere, vel conducit ad idem. sors alicuius propria tribuitur animae dum descendit ex toto mundi corpore, et vita pro ut tunc se habet ad illam, et illa sors certo daemone ducitur, et impletur. Ergo est impossibile iudicare certos eventus cum omnium causarum concursum comprehendere nequeamus, nisi per inspirationem duinam(?) id assequamur.

Unde proprius daemon veniat, quidve agat et utrum sit unicus


PRoprius daemon non a parte quadam coeli elementorumve tribuitur, immo vero a toto mundo, et a multiformi in eo vita, et a multiformibus corporibus per quae transit anima descendens in generatio-