IAMBLICHUS
corporisque dispensationem dividitis principatum eius in partem eiusdem redigit angustissimam. Quapropter religiosum cultum circa daemonium ita divisum cosiderare non decet. cum opinio ipsa in qua fundatur debilitate vacillet. Unus igitur est secundum unumquenque nostrum daemon proprius gubernator. daemonem vero communem penitus, et eundem cunctorum hominum existimare non decet, videlicet rursum communem quidem in se ipso. propria vero conditione unicuique copulatum. Ipsa enim secundum speciem unamquanque divisio matieriaeque alteritas ipsa rerum secundum se incorporearum commitantem identitatemque non suscipit.
Invocatio daemonis
QUaeris deinde quare communi quadam apud omnes invocatione advocare daemonem soleamus, quoniam videlicet per deum dominum unum daemonum agitur invocatio, qui et a pincipio suum cuique daemonem difinivit(?), et in sacrificiis secundum propriam voluntatem suum cuique monstrat. Semper enim in sacrarum operationum ordine per superiora numina inferiora vocantur. Quare et in daemonibus unus quidam dux eorum, qui circa generationem optinet principatum daemonem suum ad unumquemque demittit. Postquam igitur adesse unicuique suus, tunc et congruum sibi cultum pandit nomenque suum modumque invocationis suae proprium patefacit, Atque hic conveniens est ordo daemonum‹.› Alius enim ordo invocantibus est cognatus. alius ab antiquioribus caussis procedit alius conspirationem in eis conficit ad idem communiter conferentem. Noli igitur divinas invocationes humanis similes arbitrari, et ineffabiles effabilibus comparare, et eas quae omnem terminum omnemque indeterminatum modum superat humanis imperiis mandatisque conferre, sive definita sint haec sive prorsus indefinita. Quae enim apud nos sunt cum toto genere commune nihil habent. Atque cum his quae secundum totum ordinem nos excedunt. Totamque essentiam nostram naturamque exsuperant. Iam hnc vero maxime errores Hominibus ingentes accidunt. Quando ex humana debilitate aliquid de dominationibus daemonicis ratiocinari solent et parvis nihili pendendisque atuqe divisis ingentia et magnipendenda, et perfecto perpendunt.
De foelicitate
SUspicaris ne forte alia quaedam ad beatitudinem praeter divinum cultum, via lateat, et quae nam ista potissimum sit interrogas. Sed profecto si in diis bonorum omnium essentia perfectioque continetur ac prima potestas, primumque bonorum illic est principium, merito soli nos sacerdotes, et qui similiter superis se dediderint, atque legitime unionem ad