Jump to content

Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/102

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
91
IULIA ET SULPICIA

Canidia. Satis superque, domina mea. Nondum tamen negōtiātor dēmīsit stolas, alteram purpuream, alteram amethystinam, quas prōmīsit tibi se ‘quam celerrime, domina, nullā interpositā morā’, domum dēlāturum esse. Spēro te eas hae nocte habituram.

I. Piget me vehementissimē! Nisi stolas habebo, procul dubio crās non proficiscar, et Domitio, meo coniugi, sine me abeundum erit.

S. Incommodissimum vēro! Sed pallas mihi monstres. Ecquid tibi novi est?

I. Hōc opere, o cārissima, nihil pulchrius effēcit hominum ingenium!

S. Vēre!

I. Canidia, ubinam est nova illa palla subsērica?[1]

[Speculum tenens, genas sibi fūcat.]

Can. Est in magna cedrina cista. Corinna, adfer quam celerrime dominae pallam subsēricam.—En, domina, hīc est. [Sulpiciae pallam ostendit.]

S. O ēlegantiam, o venustātem! Quantum color mihi placet! Soleae, opīnor, pari colōre?

I. Ita.

S. Velim induas.

I. Libenter. [Adsurgit Iulia quo facilius serva pallam compōnat.] Domitius, coniunx si quis

  1. subserica. A material containing about half silk: the most expensive dress-stuff then made.