autem, dīvitis senātōris uxor, fēmina admodum molesta, similem habet. [Exit Canidia.]
I. O rem incommodam! Sed ne istud quidem ipsum me prohibēbit de umbella tam lepida glōriāri.
S. Recte dicis, mea Iulia.
T. [Callide.] Sed tu, carissima, nonne dixisti ad Varrōnis te ituram esse ut poētae novi recitātiōnem[1] audīres.
S. [Superbius surgit.] Est mihi paullum temporis, si quid aliud habes quod mihi ostendere velīs.
I. Age, festīnes, Sabina; adfer novas taenias, si forte illas cinerārius iste improbus domum mīsit.
Sabina. Ecce, domina.
I. En hīc sunt. [Exit Sabina.] Placentne?
S. Sunt pulcherrimae! [Iulia prope sedet.]
I. Illam acum discrīminālem, rem exquīsītam—
S. Exquīsītam vēro!
I. —nuper mihi dedit Domitius, et diadēma illud, ex auro et gemmis contextum.
S. Diadema quoque! Quam fulget! O te fēlicem!
- ↑ recitationem. It was a fashionable amusement to hear poets recite their new poems which were yet only in manuscript.