Haec pagina emendata et bis lecta est
97
IULIA ET SULPICIA
S. Vale, carissima. [Inter se osculantur: Sulpicia permota loquitur.] Quantopere moveor. Vale. Bāias iterum conveniēmus.
I. Baias, vale. [Exit Sulpicia: Iulia subsequitur subrīdens.]
XXVI. CATILĪNA ET MANUS CONIŪRĀTORUM
Scaena: Ātrium aedium Romanarum.
Catilīna et Cethēgus inter se loquuntur.
[Ineunt, capitibus cucullis obvolūtis, Autrōnius, Varguntēius, Longīnus, Curius, Lecca, Bestia, Fulvius, Gabīnus, et servi.]
Aut. Salvē, Lūci Catilīna.
Var. Salvē, Sergi, vir clārissime.
Long. Salve, Publi Lentule.
Cur. Salve, Cornēli.
Lec. Gāi Cethēge, salve.
Ceth. [Contemptim loquens.] Salvēte, dēsidia et loquācitas, pro viris atque animis!
Cat. Quīn, cāre Gāi,—
Ceth. An oculi tibi nondum aperti sunt? Num audēs res ipsas aspicere?
Cat. [Cēteris.] Huīc rei totus inservit, amici, et vos culpat quod sēro convēnistis.