Haec pagina emendata et bis lecta est
13
LUSIONES
T. Quid vīs ergo perdere, si vincēris? Quae erit sponsio?
L. Aciculae in singula puncta[1].
T. Immo bīna.
L. Ego nōn habeo aciculas. Dēpōnam, si vultis, pedunculos cerasōrum[2] pro aciculis.
T. Apage. Ludamus ego et tu, Scipio.
Sc. Ego ausim sorti meae aciculas crēdere.
T. Dā mihi talos in manum ut iaciam prīmus. Ēn, vīci sponsiōnem.
Sc. Minimē vēro, nam non ludebas serio.
T. Quis unquam ludit ‘serio’? Tanquam dīcas album nigrum.
Sc. Cavillāre quantum volēs, non auferēs modo aciculas.
T. Age, remitto tibi hanc manum. Ludamus iam pro praemio. Adsit dextera sors!
Sc. Victus es.
T. Auferto.
L. Cedo[3] talos.
T. In hunc iactum omnia.
L. Non recūso.
Puella. Ad cēnam, pueri! Nunquamne factūri estis ludendi fīnem?