Haec pagina emendata et bis lecta est
31
PEREGRINATIO
G. Quā nunc hinc abīs?
L. Rectā[1] domum, penātes iamdiu non vīsos salūtātūrus.
G. Precor ut illīc omnia laeta offendas.
L. Utinam ita velint superi! Ecquid interim exstitit novi domi nostrae?
G. Nihil, nisi quod auctam reperies familiam. Nam canis tua Cleopatra peperit tibi catulos absenti.
L. Bene nuntias. At ego tibi prō istōc nuntio polliceor mūnusculum.
G. Quodnam?
L. Ēn, accipe.
G. Tibi servā tuum mūnusculum! Mihi saxōrum satis est domi!
IX. PEREGRINATIO—B
Scaena: Forum Rōmānum.
Marcus—Canidius.
Marcus. Redīsti ab Africā prōcērior.
Canidius. At equidem māllem dītior.
M. Imberbis abieras, redīsti barbātulus. Sed quid sibi vult frons caperāta?
C. Ut est fortūna, sīc est corporis habitus.
M. Num adversa?
- ↑ recta, supply via: ‘by the direct road,’ ‘straight.’