M. Quid? Ecquam per virtūtem clārus es?
B. Clarus, mihi crēde.
M. Grātulor tibi, gratulor. Quanquam te comitor quamdiu tu mīlitas, nunc tamen prīmum de hac re certior fīo. Quis, quaeso, te celebrat?
B. E cīvibus Romanis quis non?
M. Pessime agunt: vix id merēris.
B. Immo bene meritus sum.
M. Id scio quam in cubiculo famulēris domino servus, vel qua agilitāte lancem auferas: aliter autem haud bene meritus es.
B. Tu me ipse vīdisti magnas praebēre ūtilitātes.
M. Festīna lentē, optime Bromi. Ubi gentium[1] praebuisti? An locus iste ēvānuit?
B. Locus iam ‘Bromius Servātor’ vocatur.
M. ‘Bromius Servātor’? Ubinam est?
B. Ibi vero ubi cives servavi: meo nomine locus vocatur.
M. Quis locum nōminavit?
B. Commilītōnes locum nōminaverunt.
M. Ego nisi animo satis hilari essem, quid tibi contingeret? Si quis grānum īrae aliquantulum in se haberet, te dōno vermibus daret qui nomen tuum agro illi imposueris. An ego dux te coram commīlitōnibus fuste non ideo verberavi quod, cum impetus esset faciendus, cum manipulo tuo fūgisti?
- ↑ Ubi gentium, ‘where in the world!’ Gentium, partitive genitive.