Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/79

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
68
XX. SERVIUS TULLIUS RĒX FIT
Gabiis, in foro, conveniunt Pompōnius Marcia, Mettius.

Pomponius et Marcia. Salve, Metti.

Mettius. Salvēte vōs quoque, Pompōni et Marcia.

P. Unde venīs? Nonne tu peregrīnātus es? Cūr patriā tam diū caruisti?

Met. Romam īvi, ut, cum aliis operīs, in mūro lapideo construendo[1] verser, quo rēx Tarquinius urbem cingere parabat. Ad hōc, fabris pecūniam publicam largē ēt līberāliter solvebat.

P. Libenterne in publicis operibus faciendis adhibēbāris? Nonne Cluilia gaudet quod tu rediisti? Sed cūr rediisti, qui tantam merēbāris pecuniam?

Met. Nonne ad vos vēnit fāma de eis quae nūper Romae acta sunt?

P. Nōn vēnit. Velim certiōres nōs facias. Sed in hac sēde sub platanis resideamus, quo libentius omnia recites.

[Sedent.]

Met. Romae non apud Tarquinium modo, sed apud patres etium plēbemque erat vel maximo honōre Servius Tullius.

  1. in muro … construendo. This is the gerundial construction. Instead of saying in construendo (active) murum, Latin prefers to say in muro construendo (passive).