lacessas et habēnas immittas. Necesse est ut festīnemus.
G. Quod templum hōc est?
M. Templum est Marti extra-urbāno sacrum. Vīsne tu pellem et plagulas contraham: sōl nimis ardet.
G. Volo, mēhercle. … Quot sepulcra viae sunt apposita!
M. In via Appia maximus est monumentorum numerus: quae iam vidēs, Metellorum sunt.
G. Quam molliter rotae volvuntur!
M. Tota via ex silice tanta arte strāta est, ut ex ūno prope lapide esse videātur. … Ecce, duae fēminae quae in carpento vectae appropinquant, mātre mea familiāriter ūtuntur. Foro Appii regrediuntur, opīnor, quā villam habent pulcherrimam. [Fēminis.] Salvēte, Iūlia et Faustina ….
G. Cōpia cupressorum quae prope viam tam virides se tollunt mihi valdē arrīdet. … Ille centurio qui in caballo vehitur ad urbem iter quam celerrimum facit. Litteras, puto, portat gravissimas.
M. Mīliārium decimum iam praeterīmus. Appārent Bovillae. Hīc dēversōria sunt pessima. Vīsne vīnum bibere?
G. Nōlo: sed grātias ago. Ecquem hospitem Bovillis habes?