Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/47

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
7
Al-Kindi

actu, quoniam essentia sua es[se]t sibi semper et es[se]t inventa. Nihil igitur quod est in potentia exit ad effectum, nisi per aliud quod est in effectu. Anima igitur est intelligens in potentia, sed exit ad effectum per intelligentiam primam, ad quam cum ipsa respexit, fit intelligens in effectu. Et cum unitur ei forma intelligibilis, non est ipsa et forma intelligibilis alia et alia, quoniam non est divisibilis ut alteretur. Sed cum unitur cum ea forma intelligibilis, tunc ipsa et intellectus sunt res una, scilicet intelligens et intellecta. Igitur intellectus et intellectum sunt unum secundum quod sunt in anima. intellectus vero qui est in actu semper et qui extrahit animam ad hoc ut fiat in effectu intelligens, postquam fuerat intelligens in potentia, ipse et intellectum ipsum non sunt res una. Intellectum igitur in anima et intellectus primus ex parte intelligentiae primae non sunt res una; ex parte vero animae intellectus et intellectum sunt res una.

Intellectus autem, qui in simplicitate est similior animae, est multo fortior quantum ad intellectum, quam sensus ad sensatum. Intellectus igitur primus causa est omnium intellectorum. Sed intellectus secundus est animae in potentia.