Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/53

E Wikisource
Haec pagina emendata est
13
Al-Kindi Liber de somno et visione

et visio sunt quae accidunt animae. Quare oportet ut speculatio in hoc sit ei, qui bene disponit sermonem [scientiae] de substantia animae et intelligit dictiones eius et multitudinem conversionis sermonis ipsius et quod sequitur in hoc de ambiguitate, et quod de virtutibus animae sunt duae virtutes magnae, elongatae: sensibilis et rationalis, et quod virtutes eius mediae inter sensum et rationem inventae sunt omnes in homine, qui est corpus vivum crescens.

Cum ergo fuerint istae significationes notae — et sunt actu — erit quidditas somni, notarum virtutum scilicet a quibus proveniat notum. Et quidditas visionis nota est sermone brevi, pauco etiam numero. Et hoc est quia nos dicimus dormientem illum qui [dormit et] licet sit vivus actu, tamen non sentit aliquo quinque sensuum.

Somnus igitur est dimissio usus ab anima omnium sensuum.

Nos enim cum non videmus neque audimus neque odoramus neque gustamus neque tangimus, absque aegritudine accidente, et sumus secundum naturas nostras, dormimus.

Somnus igitur cum integritate descriptionis est cum dimittit vivus, fixus secundum naturas suas in sanitate, usum omnium sensuum, per naturam.

Si ergo fuerit hoc, sicut dictum est, tunc iam apparet quid sit visio, cum scitum est quae sunt virtutes animae et quae de eis est virtus, quae nominatur formativa, scilicet virtus