Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/70

E Wikisource
Haec pagina emendata est
30
Al-Kindi

secundum scientiam rerum et non secundum operationem ipsarum. Nobis igitur necessarium est ut illas partes in quas dividitur philosophia contemplemus et inde inveniemus hanc nostram inquisitionem. Et hoc est ut dicamus quod rerum aliae sunt quae sunt in omnibus substantiis, aliae quae non sunt in omnibus substantiis. Et istae quidem quae non sunt in omnibus substantiis sunt omnia caelestia, quae sunt ex stellis et orbe, et his similia. Et eorum quae sunt in omnibus substantiis sunt quae sunt in generatione et corruptione et eorum quae sunt in terra et eorum quae sunt super terram et eorum quae sunt supra terram. Quae autem sunt in terra sunt sicut minerae, et quae sunt supra terram sunt sicut animalia et his similia, et quae sunt super terram sunt sicut pluviae et nebulae et corruscationes et tonitrua et reliqua accidentia, quae sunt in aëre.

Res autem quae sunt in omnibus substantiis sunt quinque. Quarum una est hyle, et secunda est forma, et tertia est locus, et quarta est motus, quinta autem tempus. In omni enim re, in qua est substantia, est hyle, ex qua ipsa est, et forma, qua videtur et qua distinguitur ab aliis rebus visione, et locus, in quo ipsa existet in omni termino. Et illud ideo quoniam nullum