Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/72

E Wikisource
Haec pagina emendata est
32
Al-Kindi

haec duo ante alia tria. Et illud ideo quoniam oportet ut omnis res expositione indigens sciatur per expositionem principiorum, ex quibus est res, non quatuor species tantum, quae sunt de principiis compositorum, sed omnis res, quae est ex materia et forma, ex quibus sunt ista quatuor: calidum, frigidum, humidum et siccum, quae sunt principia animalium et arborum et omnis rei in generatione et corruptione. Hyle autem et forma sunt principia horum quatuor principiorum et sunt principiorum principia. Ipsae tamen sunt singulares [vel simplices], ante quas non est aliquid. Quatuor enim sunt corpora, haec vero duo non sunt corpora, sed corpora componunt. Et quod non est corpus non est compositum, sed composita sunt ex compositis, et quod non est compositum non est ex composito. Quatuor vero sunt ex aliquo, duo vero non sunt ex aliquo. Hinc ergo convenit nobis ut de eis loqui incipiamus. Et quoniam materia recipit formam, necesse est nobis ante loqui de eo, quod suscipit aliquid, quam loquamur de eo quod suscipitur.

Et nos quidem scire oportet quod declaratio omnis rei non est nisi ex ipsius definitione. Definitio autem sermo est compositus ex genere, ex quo res definita existit, et ex differentia, ex qua fit praeter omnem rem.