Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/77

E Wikisource
Haec pagina emendata est
37
Liber de quinque essentiis

ditur in duas partes. Aut enim est ad medium, sicut motus aquae et terrae, aut a medio, sicut motus aëris et ignis. Partes vero motus recti sunt sex, scilicet dextra et sinistra, anterior et posterior, superior et inferior. Et isti quidem motus omnes alterativi et permutabiles sunt in qualitate.

IV.

Sermo de loco.

De loco autem dissenserunt quidem philosophi propter ipsius obscuritatem et subtilitatem. Eorum enim alii dixerunt locum non esse omnino. Alii dixerunt quod est corpus, sicut dixit Plato. Et alii dixerunt ipsum esse, sed non esse corpus. Aristoteles vero dixit locum fore inventum et manifestum. Et illius quidem declaratio est cum dicimus quod est locus et qualis est locus. Et incipimus hic ipsius declarationem ab inventione loci.

Dicimus ergo quod si corpus augmentatur vel minuitur et movetur, necessarium est ut id sit in aliquo, quod sit maius corpore et comprehendat corpus. Illud itaque in quo corpus continetur nominamus locum. Et illud ideo quoniam tu vides ubi quandoque est vacuum aërem et ubi fuit aër aquam. Et illud ideo quoniam cum aqua advenit recedit aër. Locus autem cum