Liber introductiorius in artem logicae demonstrationis, collectus a Mahometh discipulo Alquindi philosophi.
I.
In nomine piissimi et misericordissimi Dei.
Postquam iam locuti sumus de praedicabilibus quot sint species eorum et qualiter coniungantur sibi ad faciendum conclusiones, volumus nunc ostendere quae sit argumentatio demonstrativa et quot species eius et qualiter sit ordinanda et quomodo sit utendum ea ad eliciendum conclusiones. sed prius oportet ostendere quae sit intentio philosophorum in utendo argumentatione demonstrativa.
Scias ergo quod quamvis viae scientiarum et cognitiones et perceptiones et sensibilitates sunt multae — sicut iam ostendimus de quibusdam earum in epistola de sensu et sensato et de quibusdam earum in epistola de intellectu et intellecto et de quibusdam earum in epistola de generibus scientiarum — tamen viae per quas ambulaverunt philosophi in illis disciplinis, in quibus sua inquisitio fuit de cognitione certitudinis rerum, comprehenduntur in quatuor speciebus, scilicet divisione et resolutione, definitione et demonstratione.
Opus est autem ut loquamur de unoquoque istorum et ostendamus qualiter est via in illis et quod ea quae sciuntur,