Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/84

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
44
Al-Kindi

unumquodque istorum est compositum ex terra et lapide et latere et lignis et aliis consimilibus. haec autem omnia sunt ex elementatis. elementata vero ex elementis. et elementa ex corpore, et corpus ex hyle et forma.

Spiritalia vero spirantia sunt ut cantus qui est in numero sonorum ordinatorum. sonus vero componitur ex tonis proportionalibus et versibus metricis. versus vero componuntur ex pedibus. sed pedes componuntur ex syllabis. unaquaeque autem syllabarum componitur ex litteris vocalibus et consonantibus. nemo autem cognoscit hoc nisi qui novit proportiones musicas.

Secundum autem haec exempla considerabis viam resolutionis, quousque manifestatur tibi ex quibus sint coniuncta et composita ea, quae composita sunt. et tune scies certitudinem earum.

De via autem definitionum intentio haec est, scilicet ut cognoscamus certitudinem specierum. sed qualiter agendum sit in ea ad hoc ut assignemus aliquam specierum, hoc est scilicet ul inquiramus genus eius et numerum differentiarum eius et coniungentur omnia propriis nominibus. verbi gratia, sicut cum in definiendo hominem dicitur quod est animal rationale. sed si quaeritur quae est definitio animalis, dicetur quod est corpus mobile sensibile. si vero quaeritur quae est definitio corporis, dicetur quod est substantia lata, longa et profunda. si autem quaeritur quae est definitio substantiae, dicetur quod non habet definitionem sed descriptionem, quae est ut dicatur quod ens est, stans per se, receptibilis contrariarum proprietatum. si autem quaeritur quae sunt proprietates contrariae, dicetur quod sunt accidentia quiescentia in substantiis, non sicut pars earum. et secundum hoc considerabis viam definitionum. sed iam fecimus de hoc epistolam.

De via autem demonstrationum intentio quae quaeritur