Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/86

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
46
Al-Kindi

Scias autem quod error contingit in argumentatione tribus modis. unus est cum id per quod mensuratur est iniustum, scilicet maius vel minus. secundus est cum utens argumentatione est imperitus in utendo ea. tertium autem est cum id per quod mensuratur est iustum et utens eo est peritus, sed elus intentio est ad decipiendum.

II.


Per imperitiam autem utentis contingit error in argumentatione hoc modo:

Scias quod naturale est uti argumentatione a pueritia sua, sicut naturale est ei uti sensibus. infans enim cum incipit discernere et considerare sensibilia et considerare parentes et cognoscit eos sensibiliter et discernit inter se et ipsos et incipit uti opinionibus et aestimationibus, tune si viderit aliquem puerum sibi consimilem et consideravit eum, sciet eum habere parentes, quamvis non viderit eos sensibiliter, consideratione sumpta ex se. et hoc est argumentatio vera, in qua non est error, quoniam est attestatio quod visio causati est stabilimentum causae. si vero habuerit fratres, quos iam viderit sensibiliter, incipit tune putare et aestimare quod ille alius puer similiter habet fratres, secundum consuetudinem sui. sed in hac argumentatione est error, et certitudo ecus est quoniam visio causati, quod sint aliqui filii sui generis, non est testimonium stabiliendi causam suam. similiter etiam, cum hic puer vidit mulierem vel virum, putabit et aestimabit eos habere filium, quamvis non viderit eos sensibiliter, secundum considerationem indicii suorum parentum. sed iudicium suae considerationis aliquando est verum, aliquando est falsum, quoniam visio filiorum generis causae testificatio est