Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/66

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
56
DEMETRII CANTEMIRI

ὑγείας σωτηρίας αὐτοῦ, καὶ τὸν κύριον τὸνθεὸν ἡμῶν ἐπὶ πλέον συνεργῆσαι καὶ κατευοδῶσαι αὐτὸν ἐν πᾶσι καὶ ὑποτάξαιὑτὸ τοὺς πόδας αὐτοῦ πάντα ἐχθρὸν καὶ πολέμιον i. e. Praeterea rogamus pro piissimo, serenissimo et celsissimo Domino nostro N. N. robur, victoria, stabilitas, sanitas, salus sit ipsi, et Dominus Deus noster magis cooperetur et dirigat eum in omnibus, subiiciatque illius pedibus omnem hostem et inimicum. Post ἐκτενάς patriarcha, sacris vestibus ornatus, cum quatuor aut pluribus metropolitis altare ingreditur: eodem sequitur et princeps, flexisque genubus caput altaris margini imponit: Id patriarcha homophoro tegit, recitatatisque iis, quae olim in coronatione imperatorum praelegebantur, precibus, sacro crysmate ungit. Hoc facto, princeps in pedes surgit et ad thronum revertitur, accinentibus id πολυχρόνιονpsaltis: πολυχρόνιον, ποίησαι Κύριος ὁ θεὸς τὸν εὐσεβέστατον, γαληνότατονκαὶ ὑψηλότατον ἡμῶν ἀυθεντὴν πάσης τὲ μολδοβλαχίας Κύριον Κυρίου Ν. Ν.Κύριε, φύλλαττε αὐτὸν εἰς πολλὰ ἔτη i.e. „Longaevum fac Domine Deus, piissimum, serenissimum, et celsissimum principem nostrum totius MoldoValachiae, Dominum Dominum N.N., Domine custodi eum in plures annos.” Tum et patriarcha thronum suum conscendit, imperatoque silentio, brevi oratione laudes principis persequitur, eumque ad colendam iustitiam et defendendam eccclesiam adhortatur. Concionem sequitur polychronion patriarchae iisdem fere verbis, quibus principis conceptum. Tandem facta ἀπολύσει princeps et patriarcha in medio templo conveniunt, ubi patriarcha principem data per crucis signum benedictione confirmat, princeps vicissim dextram patriarchae deosculatur. Idem exeuntem principem e templo ad praedictum lapidem comitatur, ubi commutatis invicem osculis, princeps equum iterum ascendit et extra cathedralis templi aulam a turcico suo comitatu excipitur, indeque, repetentibus solitum clamorem subinde czausziis, eodem quo venerat ordine in suum palatium revertitur.

Eo cum venerit praefectos comitum solos ad se invitat, et iis potionem caffe aut alia quaedam sacharata exhibet, munusculaque consueta distribuit; quo facto, illi cum suis bonum ac felicem successum novo principi apprecati in aulam vesirii revertuntur.

Sequente die patriacha cum metropolitis principem salutatum veniunt, post hos tota, quae Constantinopoli reperitur, Graecorum nobilitas, gratulabunda eum in-