Secunda autem est Amphibologiae, quae oritur ex oratione vario in sensu accepta, vg:
Qui est liber Aristotelis, possidetur ab Aristo:
Atqui iste est liber Aristotelis,
Ergo possidetur ab Aristotele.
Tertia est Compositionis, aut Divisionis, quando in sensu
composito sit vera, in diviso autem falsa, et e con: vg: ex
Evangelio.
Coeci vident,
Sed qui sunt coeci carent visu,
Ergo qui carent visu vident.
[Nota marginalis:p. 89]Divisione autem fallitur ita, vg:
Qui bonus est philosophus est bonus,
Sed Averroës est bonus philosophus,
Ergo Averroës est bonus. Item
Habes quod non amisisti,
Sed thesaurum non amisisti,
Ergo thesaurum habes.
Quarta est, ubi res variae significati per similes voces eodem
secuntur modo. vg:
Comedisti quod emisti,
Sed carnes crudas emisti,
Ergo carnes crudas comedisti.
Ex fallaciis quae in rebus positae sunt, primo fallacia accidentis occurrit, scilicet quando attribuitur subiecti quod est accidentis, vg:
Petrus est homo,
Sed homo est tertiae declinationis,
Ergo, Petrus est tertiae declinationis.