17
rectore et exemtore destituantur, cetera omnia tum secutura.
Canitemyr undique anxius, necessitate tamen ductus Danubium transire
cogitur, et ad Portam prædefinito a Principe die pervenit. Instabat
jam bajrami dies, at pecuniæ neque nomen venturæ audiebatur,
quorsum negotium tenderet providet, (hujus enim pecuniæ solutio,
nullam temporis dilationem in aula patitur) Vesirii Kiehaja, ex
Principis literis, totam pecuniæ summam apud Canlemyrium paratam
esse, eamque tempore consueto sine dubio soluturum sciebat, unde
non leve Cantemyrio imminebat periculum. Galatii non plus quam
20000 talerorum secum acceperat, itaque de ventura a Principe
peCunia desperans, ad suos quos non paucos habebat recurrit amicos,
qui in Moldavia mercaturam exercent Tureas, a quibus totam
pecuniæ summam proprio chirographo accipit, præstitutoque die
Bajrampiszkiesz omnibus complete distribuit, neque apud Principem super hac
re plus conqueritur, nisi quod secundum mandatum, quod ad
pecuniæ collectores Jassiis acceperat, pecuniam Galatii non invenisse,
neque postea usque ad diem bajrammi post se venisse, unde arbitrari
se, quod sua Celsitudo aliis gravioribus distracta publicis negotiis hoc
omisisse, aut eos, quibus mandatum erat segnius fecisse; unde
rogare suam Celsitudinem, residuam pecuniam, quam ab amicis suo
chirographo mutuo accepit, et (ne Vesirius ob pecuniæ deficientia in
Principem irascatur) suis locis complete distribuit, dignaretur
quantocius mittere, ne coram mercatoribus, ad propositum solvendæ
pecuniæ diem; mendax elt inconstans appareat. Per literas Princeps
promittit quidem pecuniam missurum, re autem omnino negligit, imo
neque debitorem esse Cantemyrium meminit aut curat. Jamque annus
circulum faciebat, et nulla pecunia mittebatur; mercatores a
Cantemyrio suam pecuniam anxie repetentes, Cantemyr illis scansiales ad
domus suæ præfectum dat, qui in Moldaviam venientes, singuli per
suos chirographos, boves, oves, mel, butyrum, et alia quæ
mercatoribus conducunt, a præfecto domus accipiunt, et chirographa
reddunt. Princeps cum audivisset Cantemyrium de suo totam
pecuniæ summam creditoribus solvisse, novum destinat Constantinopolim
Kapukiehaja, et Cantemyrium ad se venire jubet, equidem eo
prætextu, quod cum a Sultano mandatum haberet, ut ad expeditionem
contra Germanos se præparet, eo vellet ad militum conscriptionem,
aliasque res, ad militiam spectantes uti, de debita autem pecunia
nulla fit mentio. Cantemyr mandato Principis paret, res aula
venienti Kapukiehaja commendat, ipse in Moldaviam revertitur, in
præsentia a Principe honorifice excipitur, ob fidele et egregium ser-