Pagina:Disputatio medica inauguralis de merocele, vel hernia crurali.pdf/21

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


De Hernia Crurali tantum in animo est disserere. Haec Herniae species non ab antiquioribus chirurgis et anatomicis animadversa fuit.

Hunc morbum le Quin nôsse videtur, (vide Tractat. de Herniis) antequam a Verheyeno, in anatomiâ quae A. D. 1693 luceum aspexit, memorata fuerat; licet hic idem primus fuisse, qui exploratam habuit, existimetur. Verheyenum "inter primos" qui de Herniâ Crurali scripserunt, Moragagni dicit.

Coopero celebri ignota fuit, quamvis eam occurrere posse suspicabatur; loquens de Pouparti ligamento, his verbis utitur: "It is not impossible that ruptures may sometimes happen in this part; I am apt to imagine this to be the case, when a rupture is very large, and not to be retained by a truss."