LYSIS, VEL,
DE AMICITIA.
Obstetricius.
Svmma dialogi Scopus huius disputationis est de Amicitia, quae certe maximi est momenti in societate generis humani. Falsam autem
amicitiam qualis est spurcus ille atque impurus puerorum amor, vere et prudenter discriminat a vera et germana amicitia. Vera amicitia firmam animorum
studiorumque consensionem, et omnium aliarum rerum communitatem, ab omni invidia liberam et immunem complectitur. Eius efficiens causa, est Deus: causa
adiuvans, morum similitudo atque cognatio. Haec amicitia non cadit in improbos, sed in bonos tantum. Deus tamen, iniecta necessitate, homines mutuo quodam
vinculo inter se continet, ut mutuam societatem velint nolint colere cogantur. Maxime conducit ad amicitiae constantiam atque firmitatem, ut amici amicos colant,
et mutuis officiis demereantur. Amicitiae maximus est et praestantissimus usus in vita humana: ut summum scelus sit, eius nullam rationem habere. Hic
igitur traditur discrimen verae amicitiae a falsa: verae amicitiae definitio, causis ipsius notatis: usus denique ipsius.
socrates, hippothales, ctesippus, menexenus, lysis
IBam ex Academiam in Lyceum recta per
suburbium iuxta moenia, et cum ad portam ubi fons
est Panopis, venissem, Hippothalem
Hieronymi filium, et Cresippum Praenaeum, aliosque
una cum his adolescentes multos offendi.
Cumque me Hippothales venientem videret, o
Socrates, inquit, quonam et unde? At ego, ex Academia
proficiscor in Lyceum recta. Tum ille, Adesdum, recta ad nos, inquit,
non accedis? decet enim. Ad haec equidem, decet inquam: sed
ubinam, et apud quos vestrum esse me vultis? Ille vero,
Adesdum, inquit, e regione moeniorum gymnasium quoddam
ostendens muro circundatum, et ianuam apertam, hic ait, ipsi
et alii quam multi, et quidem honesti, nos exercemus. Qua
potissimum in re est haec vestra exercitatio? In palaestra quae
nuper est constructa, ac ut plurimum in sermonibus, quos tecum
libenter communicaremus Recte agitis. Sed quis ibi
praeceptor? Socius et laudator tuus Miccus. Per Iouem non malus
ille quidem, sed satis magnus sophista. Visne me intro sequi, ut
eos qui ibi sunt, videas? Id in primis libenter audirem ad quid
ingrediar, et quis pulcher ille. Alius alii nostrum videtur, o
Socrates. Tibi vero quis, o Hippothales? Dic obsecro. At ille
interrogatus erubuit. Tum ego, o Hieronymi fili
Hippothales, utrum ames quempiam necne, nihil opus est ut aperias.
Novi enim quod non solum amas, sed quod in amore
progressus sis tam procul. Etenim caeteris in rebus hebes et inutilis
sum: id autem unum mihi munus a Deo datum, ut primo
aspectu et amantes et amatos cognoscam. quod cum ille
audivisset, multo etiam magis erubuit. Verum Ctesippus quam
urbanus es, inquit, Hippothales, qui amati tu nomen Socrati
referre detractas. Quod si paulisper ille hic moretur, necabitur
assidue ex te audiendo. Nobis enim dudum o Socrates, aures
complevit, surdasque reddidit nomine Lysidis. Ubi vero
subbibit, facile fit, ut vel a somno excitati, Lysidis nomen audire
videamur. Nec admodum molestum esset, sit molestum licet,
soluta oratione de illo loquentem audire, ni carmina et
commentationes nostras exhaurire conetur, et quod molestissimum
est, amores suos voce miranda canat, quam perferre necesse
habemus: nunc vero abs te rogatus erubescit. Iuvenis, inquam,
Lysis hic esse videtur: coniicio autem, nam audiens eius
nomen, haud agnovi. Tum ille, raro nomen eius enunciat, sed ex
patris nomine cum sit vir admodum nobilis, adhuc iuvenis ipse
cognominatur: id enim mihi persuadeo, fieri non posse ut
pueri forma ignores: adeo nanque egregia praeditus est, ut vel ea
sola notus omnibus esse possit. Cuius inquam filius est, dicite
quaeso. Democratis, inquit, Aexonei maximus natu filius. At ego,
Esto o Hippothales, ut generosum constantemque; amorem nactus
sis. Age vero mihi quoque quae et his ostende, ut videam
utrum scias, quae de amato amantem vel ad seipsum vel ad alios
dicere oportet. An tu horum quicquam, o Socrates, quae ille
dicit, ponderandum censes? Tu vero amare te illum quem hic
dixit neges? Nequaquam, inquit sed nihil componere aut
scribere de amoribus aio. Ad haec Ctesippus: haud sanae mentis
hic est, sed delirat atque insanit. Tum ego, O Hippothales, nec
carmina, nec etiam cantilenam, si quam in adolescentulum
composuisti, audire admodum curo: sed qua mente sis in
pueros amatorios, intelligere cupio. Tum ille, Cresippus iste tibi
referet, novit enim meminitque. siquidem, ut ipse ait,
quotidie audiens a me obtunditur. Maxime per deos, inquit
Ctesippus. Valde nanque ridiculum est ut quem hic prae caeteris
amet, de eius ingenio, quod ne puer quidem dicat, afferre
nihil possit. Quae enim civitas universa de Democrate et Lyside
huius avo, deque omnibus illorum maioribus praedicat, eadem
et ipse circumfert, divitias, equorum copiam, victorias in
Pytho, Isthmo, et Nemea, quadrigis et equis, necnon istis
antiquiora. Ac nuper Herculem hospitio exceptum nobis in con-