salubrius ille quam currendi certamen existimat. socr. Probe ille quidem, o amice, movet. Verumenimvero Lysias erat, ut videtur, in urbe. phae. Erat. Nam apud Epicratem divertit in hanc Olympio proximam Morychi domum. socr. Quid rei agebatur illic? An videlicet orationis epulo Lysias vos accepit? phaedr. Scies, modo tibi otium sit obambulanti una mecum audire. soc. Quid vero? nonne putas me iuxta Pindarum, negotio etiam anteferre, tuam et Lysiae collocutionem audire? phaed. Perge igitur. soc. dicas modo. phae. Atuqi disputatio illa, o Socrates, tuis auribus congrua. Sermo namque fuit qui habitus est, nescio quo modo, amatorius: scipserat enim Lysias solicitatum ex pulchris istis quendam, sed non ab amatore, in eoque ipso sese ostentavit, quod probet non amanti magis, quam amanti gratificandum esse. soc. O generosum virum. Utinam scriberet inopi potius, quam opulento, et seni quam iuveni, et in caeteris omnibus ita affecto, ut ego et nostrum complurimi sumus, esse gratificandum. Siquidem urbana et publice utilis foret oratio. Me tamen cupido tanta coepit audiendi, ut si Megaras usque deambulando proficiscare, atque Herodici more ubi ad murum accesseris, protinus inde recedas, non te relinquam. p. Quid ais optime Socrates? An non putas quae Lysias multo tempore per otium composuit disertissimus omnium, qui nunc sunt, scribendi, ea me rudem ita ut illo dignum est commemoraturum? permultum certe absum. atqui mallem equidem id mihi, quam multum auri adesse. s. O Phaedre, si ego Phaedrum ignoro, mei quoque oblitus sum. sed horum sane neutrum est. Id enim certe scio, quod non semel tantum ille Lysiae sermonem audivit, sed iussit saepius recenseri. Lysias autem parebat libens. Nec vero Phaedro id satis fuit, verum sumpto demum libro, quae maxime cupiebat, considerauit. Quod cum fecisset illic a matutino usque sedendo fatigatus, deambulatum abscessit, per Canem, ut equidem reor, memoriae mandans, nisi forte prolixior erat ratio. Tendebat autem modo extra muros, ut ea ipsa meditaretur. Obvians vero homini sermonum amore insano, eo conspecto laetatus est, quia congaudentem coexultantemque foret habiturus, ac pergere una iussit. Deinde vero ab homine ipso sermonum avido rogatus dicere, simulabat gravari, quasi non cuperet referre: tandem vero et si nemo sponte audire vellet, erat ad audiendum illata vi coacturus. Te ergo Phaedre rogarim, quod etiam non rogatus facturus es, mihi nunc ut facias. p. Satius est igitur utcunque possum dicere. Videris enim non prius dimissurus, quam pro viribus dixero. soc. Vere nimium tibi videor. ph. Sic igitur faciam. Sed enim verba quidem ipsa, o Socrates, non edidici: sentintias autem paene omnium, quibus amantem ostendit a non amante differre, teneo equidem, easque breviter referre tibi per ordinem pergo a principio exordiens. s. Ostende amabo, prius quid in sinistra habes sub pallio. Suspicor enim te librum ipsum habere. Id si sic est, ita cogita, me quidem te magni facere: attamen praesente Lysia, me tibi auditorem praebere non est consilium, sed age ostende. phae. Desistas. Magna de spe me deiecisti, o Socrates, quam in te habui, nempe ingenium una tecum exercitaturus. Sed ubi vis sedentes legamus? so. Huc circa Ilyssum fluvium divertamus. Postea ubi videbitur, sedentes requiscemus. phae. Peropportune decalceatus sum, nam tu quidem semper. Facile igitur nobis erit aquulam ipsam vadere, et non iniucundum, praesertim hac anni amoenitate atque diei soc. Perge igitur, et simul conspice ubi sedeamus. phae. Vides illam altissimam Platanum? soc. Video. ph. Ibi et umbra, et ventus modicus, et mollis herba, ubicumque sedere, vel etiam recumbere velimus. soc. Perge igitur. ph. Dic mihi, o Socrates. Nonne hic olim fertur Boreas ab Ilysso Orithyam rapuisse? soc. Fertur quidem. phae. An non hinc grata, pura et nitida apparet aquula, puellarumque apta ludis? socr. Nequaquam, sed paulo inferius ad duo vel tria stadia, ubi Dianae templum offendimus, atqui ibidem ara quaedam est Boreae. phae. Non adeo novi. Sed dic per Iovem Socrates tunc hanc fabulam putas veram fuisse? socr. Iam si non putarem, ut sapientes, absurdus non essem: deinde rem commentans ventum Boreae dicerem proximis e petris, cum Pharmacia ludentem Orithyam deiecisse, atque ita mortuam, raptam hinc a Borea fingi, vel ex Aeropago. Est enim et alia fama non ex hoc loco, sed ex illo raptam fuisse. Ego autem, o Phaedre, iucunda quidem haec existimo, sed curiosi nimium atque anxii, nec porro fortunati viri, non ob aliam causam, quam quod ei necesse sit Centaurorum et Chimerae formam interpretari. Atque etiam confluit turba Gorgonum et Pegasorum, aliarumque monstrosarum multitudo formarum. Itaque si quis haec non ita ut narrantur, esse credat, sed ad convenientem sensum singula velit traducere, rustica quadam sapientia fretus, ocio nimium indigebit. Mihi vero ad haec otium non est ob eam, o amice, causam, quia nondum queo secundum Delphicum praeceptum meipsum cognoscere.
Pagina:Divini Platonis Opera omnia quæ exstant.djvu/369
Appearance