.... Quid tibi videtur, o Socrates? Nonne mirifice oratio haec et caeteris rebus et verbis composita est? socr. Mirum in modum, o amice, ita ut obstupuerim. atque ita, o Phaedre, propter te affectus sum, dum te respicerem, quia mihi videbare in legenda oratione gestire. Putans ergo te talia magis quam me cognoscere, te secutus, o divinum caput, ipse quoque tecum una bacchatus sum. phaedr. Siccine tibi videtur iocandum? socrat. Ego tibi iocari videor? An non serio loqui? phae. Nullo modo, o Socrates, sed verum dic per eum qui amicis praeest, Iovem, putas quemquam Graecorum hac ipsa de re plura atque meliora dicere posse? socrat. Quid vero? laudandum scriptorem eo solum censemus, quia ea dixerit, quae oportuerit? ac non eo solum, quia dilucide et rotunde, et eleganter singula verba posuerit? Si enim vis, tui gratia concedendum est. nam me quidem ob ignaviam meam et imperitiam latuit. Eloquentiae enim dicentis solum intendi, ad id vero nec Lysiam quidem ipsum sufficere se existimare putabam.
Pagina:Divini Platonis Opera omnia quæ exstant.djvu/371
Appearance