57.—Exstitit in monte Erymantho aper mira magnitudine. Hunc capere iussus Hercules statim profectus est. Per nives diu insecutus aprum, tandem laqueis implicatum capere potuit, et ad Eurystheum rettulit.
58.—In Arcadia cervus erat aureis comibus, pedibus vero aeneis. Hunc sequi Hercules ab Eurystheo iussus erat. Frustra per totum annum cervum insecutus est; tandem sagitta vulneratum cepit.
59.—Augeas, rex Elidis, tria millia boum habebat. Horum stabula per triginta annos non erant lota. Hercules Augean adiit, eique dixit: ‘Uno die haec stabula lavabo. Visne mihi, hoc facto, decimam boum partem dare?’ Respondit Augeas: ‘Dabo lubenter.’ Tum Hercules, converso per stabula amne, opus facillime intra unum diem peregit.
60.—Vivebant olim in lacu ad Stymphalum in Arcadia aves pedibus et rostris et pennis aeneis: utebantur autem pennis suis pro sagittis, et carne hominum vescebantur. Aves adortus Hercules, sistro aeneo exterruit, tum fugere conantes sagittis interfecit.
61.—Bovem mirae magnitudinis et eximiae formae e mari emisit Poseidon. Hunc sacrificare Minos, Cretae rex, iussus erat; captus autem bovis specie, alium eius vice sacrificavit. Poseidon