Jump to content

Pagina:Easy Latin Stories.djvu/71

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
part iv.]
59
THE CAMPAIGN IN CYPRUS.

exercitu affuturum esse in Cyprum. Quo cognito Onesilus Cyprius praeconem dimisit per Ioniam, auxilio Ionas advocans: nec diu re deliberata, affuerunt Iones cum magna classe. Eodem tempore quo Iones advenere, Persae etiam, quum navibus e Cilicia traiecissent, pedestri itinere Salaminem contenderunt: navibus autem Phoenices circumnavigarunt promontorium quae Claves Cypri vocantur.

They hold a council of war.

174.Quae quum ita essent, Cyprii tyranni convocatos Ionum duces ita allocuti sunt: ‘Vobis, Iones, nos Cyprii permittimus ut eligatis cum utris velitis confligere; cum Persis, an cum Phoenicibus. Quod si pedestri pugna cum Persis vultis congredi, oportet vos, nulla interposita mora, navibus egressos, pedestrem instruere aciem; nos vero, conscensis navibus vestris, Phoenicibus nos opponere. Sin cum Phoenicibus tentare fortunam mavultis; utramcunque partem elegeritis, operam dare necesse est, ut, quantum per vos fieri potest, liberae sint et Ionia et Cyprus.’ Ad haec Iones responderunt: ‘Nos Ionia misit ut mare custodiamus; non ut naves nostras tradentes Cypriis, ipsi cum Persis pedestri acie confligamus. Nos igitur, qua parte locati sumus, in ea utilem praestare operam conabimur: vos autem, memores qualia Persis parentes passi ab illis sitis, fortes viros esse oportet.’ Post haec, quum Persae in Salaminiorum advenissent campum, aciem instruxerunt reges Cypriorum: ita quidem ut ceteros Cyprios hostium ceteris militibus opponerent, Persis autem fortissimos e Salaminiis selectos. Contra Artybium vero, ducem Persarum, lubens stetit Onesilus.

The charger of Artybius.

175.Vehebatur Artybius equo, qui erectus stare adversus armatum militem edoctus erat. Qua re cognita Onesilus, quum esset ei armiger genere Car, arte bellica clarus et animi plenus, dixit huic: