Jump to content

Pagina:Easy Latin Stories.djvu/74

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
62
[part iv.
EASY LATIN STORIES.

misit. Darius autem caput lotum et bene curatum sepeliri iussit, ut viri de se praeclare meriti. Hoc igitur fato Histiaeus functus est.

XV.THE BATTLE OF LADE.
The determination of the insurgents.

180.Interim ad Miletum ingens et navalis et pedester exspectabatur exercitus. Nam Persarum duces, iunctis copiis, adversus Miletum proficiscebantur. Itaque Iones copias conscribere inceperunt. Convocato concilio placuit ne quis pedester exercitus, qui opponeretur Persis, cogeretur, sed ut muros defenderent ipsi per se Milesii: classis autem rebus omnibus instrueretur, atque quam primum ad Laden occurreret, et pugna navali decerneret. Est autem Lade parva insula, haud procul ab urbe Mileto. Erant autem Ionibus triremes trecentae quinquaginta tres. Naves vero, quas barbari habebant, erant sexcentae.

The speech of Dionysius.

181.Deinde vero, ubi in Lade insula Iones convenere, conciones habitae sunt, et quum alii apud eos verba fecissent, tum Dionysius, unus e ducibus, ita locutus est: ‘Nunc quum in novaculae acie sint res nostrae, utrum liberi simus, an servi; si quidem volueritis labores suscipere, erit id quidem nunc vobis molestum, sed poteritis esse liberi hostibus superatis: sin, disciplina militari intermissa, vos otio dederitis, nullam equidem spem habeo, poenam defectionis effugere vos posse. Sed me audite, mihique vos permittite; et vobis ego polliceor hostes magnam cladem accepturos.’

Dissatisfaction in the fleet.

182.His auditis, Dionysio se permiserunt Iones. Tum ille quotidie, navibus longo ordine eductis, postquam remiges in discur-