Jump to content

Pagina:Easy Latin Stories.djvu/76

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
64
[part iv.
EASY LATIN STORIES.

The prediction of the oracle.

185.Quum enim Argivi Delphorum oraculum de suae urbis salute consuluissent, alia de Argivis, alia de Milesiis edidit Pythia. Quae vero ad Miletum attinebant, haecce erant:

Tunc quoque, commentrix operum Milete malorum,
Permultis coena et praestantia munera fies,
Crinitisque pedes tua pluribus abluet uxor;
Templi aliis nostri in Didymis sua cora manebit.

Tunc igitur haec Milesiis acciderunt, quando virorum maior pars interfecta est a Persis longos capillos alentibus, et templum in Didymis exspoliatum igne concrematum est.

A too affecting drama.

186.Athenienses autem et aliis multis modis monstraverunt, quantum ea Mileti expugnatione luctum perceperint; et, quum Phrynichus, poeta praeclarus, drama scripsisset docuissetque, de Mileti expugnatione, in lacrimas eruperunt omnes spectatores, et mille drachmis multatus est poeta, quod domesticarum calamitatum mentionem fecisset; et lege prohibitum est, ne quis amplius hoc dramate uteretur.

Failure of Mardonius’ expedition against Greece.

187.Darius ob incensas Sardes poenam de Atheniensibus et Eretriensibus sumere constituit. Magnis igitur copiis Mardonium praefecit. Hic navem ipse conscendit, et cum reliquis navibus profectus est: pedestrem vero exercitum alii duces ad Hellespontum duxerunt. Primum Thasios classe aggressi, qui ne manus quidem contra illos sustulerant, sibi subiecerunt: tum pedestri exercitu Macedonas sub iugum miserunt. Dein Athon montem navibus circumvehi instituerunt. Sed maxima coorta tempestate, maximus navium numerus ad montem illisus est. Aiunt trecentas ex navibus periisse, et hominum amplius viginti