Jump to content

Pagina:Easy Latin Stories.djvu/85

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
part iv.]
73
EXPEDITION OF CLEOMENES.

mentionem facientes. Favente autem illi adeo populo, ut capitis crimine eum absolveret, tamen propter damnum civitati illatum quingentis talentis multaret, Miltiades quidem haud multo post, carie ossium corrupto femore, mortuus est; quingenta autem illa talenta filius eius Cimon solvit.

XVIII.EXPEDITION OF CLEOMENES AGAINST ARGOS.
A subterranean stream.

209.Cleomeni, Spartano regi Delphicum oraculum consulenti, redditum erat responsum, ‘capturum illum Argos.’ Itaque in Argivorum fines cum exercitu profectus est. Postquam vero ad fluvium pervenit Erasinum, quem aiunt ex Stymphalio lacu effluere: (dicunt enim, hunc lacum, postquam in caecam voraginem se infuderit, rursus apparere in Argolide, et exinde hanc aquam vocari Erasinum ab Argivis); hostias flumini immolavit. Quum vero extis monstraretur, infelicem fore transitum, laudare se ait flumen, quod cives non proderet suos; sed ne sic quidem salvos evasuros Argivos.

The invasion of Argolis.

210.Post haec retrogressus, et tauro mari immolato, navibus duxit exercitum in Argivorum fines. Qua re cognita, ad mare properant Argivi, opem suis laturi. Tum castra castris Lacedaemoniorum, haud magno spatio in medio relicto, opposuerunt. Ibi pugnam ex aperto non verebantur, sed ne dolo caperentur; Pythia enim oraculum ediderat his verbis:

Verum, quando marem praevertet femina victrix.
Inter et Argivos referet praelustris honorem;
Tunc Argivarum reddet plerasque gementes;
Occidet et telis sinuoso corpore serpens.