Jump to content

Pagina:Easy Latin Stories.djvu/88

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
76
[part iv.
EASY LATIN STORIES.

Explanations of the act.

216.Argivi aiebant ‘hoc eum fecisse, quoniam Argivos, qui e pugna in lucum Argi se recepissent, inde abductos trucidasset, ipsumque spreta relligione lucum incendisset.’ At Spartani arbitrantur, ‘non in furorem actum fuisse Cleomenem a deo quoquam, sed contraxisse morem bibendi merum, eaque de caussa in furorem incidisse.’ Haec apud Spartanos de Cleomene fama est.

XIX.— A DIFFICULTY.
Which is the eldest?

217.Uxor Aristodemi, regis Spartanorum, peperit gemellos. Aristodemus autem brevi tempore mortuus est. Tum Lacedaemonii decreverunt regem nominandum eum ex filiis qui maior esset natu. Quum vero nescirent, utrum ex illis eligerent, qui similes inter se et aequales erant, matrem interrogarunt. At illa dixit, ‘ne se quidem ipsam internoscere.’ Itaque Lacedaemonii, quum incerti essent, legatos Delphos miserunt, ut consulerent quid fieri deberet. Pythia autem imperavit, ut ‘puerum utrumque regem haberent, sed magis honorarent natu maiorem.’

Another judgment of Solomon.

218.Quo accepto responso, quum nihilominus incerti essent, quo pacto reperirent, uter maior natu esset, consilium dedit vir cui nomen Panitae erat. Is vero suasit Lacedaemoniis, ‘ut observarent matrem, viderentque utrum puerorum lavaret priorem, priorique cibum praeberet.’ Narrant illos, observantes matrem deprehendisse eam semper et in cibo praebendo et in lavando alterum ex pueris praeferentem. Credidisse igitur Lacedaemonios