Jump to content

Pagina:Easy Latin Stories.djvu/94

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
82
[part iv.
EASY LATIN STORIES.

Quo audito responso, alii rebantur opus esse ligneo muro in arce, alii naves parandas esse arbitrabantur. Erat autem inter primores Themistocles, vir praeclarus. Is magnopere suadebat ut ad pugnam navalem sese compararent. Quae sententia vicit: itaque classis parata est.

War Councils of the Greeks.

234.Tum vero Graeci deliberarunt qua ratione bellum administrarent. Vicit sententia, ut Thermopylarum fauces custodirentur: callem autem (per quem postea intercepti sunt Graeci ad Thermopylas), ne esse quidem noverant. Classem vero ad Artemisium promontorium mitti placuit. Fauces autem, ubi angustissimae sunt, non ultra quinquaginta pedes patent. Ab altero latere mons est praealtus, ab altero mare et paludes. Sunt autem in his faucibus aquae calidae, supra quas ara erecta est Herculi. Murus autem erat in faucibus, quem Graeci restituere constituerunt. Haec igitur loca idonea videbantur, itaque, quia putabant barbaros ibi nec magnis copiis hominum uti posse, nec equitatu, excipere ibidem impetum hostium statuerunt. Quumque certiores facti essent Persas in Thessalia esse, pedibus alii profecti sunt ad Thermopylas, alii mari ad Artemisium.

Apollo advises an offering to the winds.

235.Dum ita Graeci, bifariam divisi, occurrere hosti maturant: interim Delphenses deum consuluerunt. Redditum est responsum, ‘precibus votisque placandos esse ventos: hos enim magno Graeciae auxilio fore.’ Deinde Delphenses ventis aram dedicarunt, sacrificiisque illos placarunt. Atque etiam nunc ex oraculi mandato ventos placant Delphenses.

The flying squadron of the Greeks.

236.Erant in statione ad barbarorum motus servandos tres speculatoriae naves Graecorum, Troezoenia, Aeginensis, et Attica.