Jump to content

Pagina:Easy Latin Stories.djvu/97

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
part iv.]
85
THE THIRD INVASION OF GREECE.

caussa haud procul abesset, ter de solio suo exsiluisse, metuentem scilicet exercitui suo. Per tres dies continuos acerrime pugnatum est; idem pugnae eventus erat.

Treachery.

242.Ibi tum regem adit Ephialtes quidam transfuga, ingens ab illo praemium se relaturum sperans, indicavitque ei semitam per montes ad Thermopylas ferentem. Xerxes vehementer gavisus, sub noctem copias misit, quae Graecos circumvenirent. Graecis vero, qui ad Thermopylas erant, vates, inspectis victimis, praedixerat mortem prima luce iis instantem: tum nuntii dicunt, Persas circum montem semita illa venisse.

The devotion of the Spartans.

243.Dicunt autem bis nuntiatis Leonidam socios dimisisse, dicentem, ‘se et Spartanos non decere stationem deserere, ad quam custodiendam missi essent.’ Et ego quoque in hac sum sententia, Leonidam, quum minime promptos esse socios vidisset, abire illos iussisse; sibi autem, ut abiret, inhonestum iudicasse. Contra, si restaret, ingens eum gloria manebat, et Spartae fortuna non exstinguebatur. Etenim Spartanis, oraculum in primo huius belli initio consulentibus, responderat Pythia, ‘aut eversum iri Spartam a barbaris, aut ipsorum regem periturum.’

The end of Leonidas.

244.Tum Xerxes circumsessos undique Spartanos adortus est. Manipulorum duces, flagellis a tergo instantes, et unumquemque caedentes, suos concitabant. Itaque multi in mare delapsi perierunt, multi, alii ab aliis, vivi conculcati sunt: nec ulla ratio habebatur pereuntium. Hastae Graecorum iam tunc plerisque fractae erant, et gladiis Persas conficiebant. Ibi Leonidas for-