247.—Tum vero barbari circa Euboeam partem navium miserunt, ut Graecos circumvenirent. Erat autem in barbarorum classe Scyllias quidam, omnium optimus urinator, qui iam pridem consilium inierat ad Graecos transfugiendi, nec vero ante hunc diem occasionem consilii exsequendi nactus erat. Is igitur quo modo nunc Aphetis ad Graecos pervenerit, dicere non possum. Narrant hunc hominem, postquam Aphetis mare subiisset, non prius emersisse quam ad Artemisium pervenisset, viam hanc octoginta stadiorum per mare emensum. Ubi eo pervenit, missas esse circa Euboeam naves indicavit.
248.—Mox Graeci, quorum classis ad Artemisium erat, dato signo in barbaros impetum fecere. Diu utrinque eximia virtute pugnatum est. Tandem ancipiti Marte pugnantes ingruens nox diremit; Graeci quidem ad Artemisium reversi sunt: barbari vero Aphetas. Mox coorta tempestate magnum numerum navium barbari amiserunt. At, quibus mandatum erat ut circum Euboeam navigarent, his eadem nox fuit multo atrocior. Et tristis illis finis fuit; vento enim abreptae naves in saxa illisae sunt. Adeo omnia effecit Deus, ut Persarum copiae aequales fierent copiis Graecorum.
249.—Postridie eius diei Graecis venere tres et quinquaginta Atticae naves: quarum et adventus vires illorum animosque confirmavit, et allatus simul nuntius, ‘Barbaros Euboeam circumnavigantes maxima coorta tempestate cunctos periisse.’ Itaque eadem diei hora qua pridie, sublatis ancoris, in Persarum naves impetum fecerunt: quarum permultis corruptis, ingruente nocte ad